monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 103 > sectio 18 > ad Corinthios I, 13 > sectio 3 > uwbM.p.th.f.68.301 > csg75.468 > sectio 15 > bnf9389.341 > sectio 20 > 134 > bnf10439.120 v > sectio 1 > bnf10439.31 r > 47 v > sectio 10 > sectio 19 > sectio 23 > sluMscr.Dresd.A.145.b.36 > uwbM.p.th.f.12.9 > sectio 24 > sectio 15 > Psalmi, 10 > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 89
Denique ubicumque occasio fuit, semper corde reversi sunt in Aegyptum, desiderantes allia et cepe, et cucumeres et carnes Aegyptias, et manna quod de coelo datum est, contemnentes . Quod ut sic intelligamus, Stephanus primus martyr Evangelii, dignus nomine suo, in Apostolorum narrat historia: Et vitulum fecerunt in illis diebus, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum. Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae coeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: Numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rhemphan, figuras quas fecisti adorare eas, et transferam vos trans Babylonem . Nec putandus est primus martyr errasse, qui pro eo quod in propheta scriptum est: trans Damascum, dixerit, trans Babylonem. Magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem.